monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.395 > sectio 63 > sectio 25 > sectio 3 > csg68.320 > sectio 2 > sectio 71 > bnf10439.211 r > sectio 10 > csg46.179 > bnf11947.265 r > sectio 9 > sectio 5 > sectio 84 > sectio 19 > sectio 18 > sectio 9 > Deuteronomium, 16 > sectio 9 > bnfGrec107.610 > sectio 3 > sectio 3 > sectio 34 > sectio 12 > sectio 40 > XII. THEODAHADO V̅. I̅. THEODERICUS REX. (a 523/526) > sectio 15 > bnf9389.294 > sectio 31 > sectio 27 > sectio > VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533) > V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > sectio 6 > sectio 19 > sectio 12 > bnf10439.82 r > 48 r > sectio 39 > sectio 58 > uwbM.p.th.f.68.295 > sectio 28 > sectio 22 > sectio 8 > bnf10439.41 v > XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 9 > Samuelis I, 29
Hieronymus, Samuelis I, 28 <<<     >>> 30

Caput 29 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
2 et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis
3 dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc
4 irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris
5 nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis
6 vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places
7 revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim
8 dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
9 respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei csg75.211 sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium
10 igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite
11 surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik